Full text: Ad Auspicia Professionis Philosophiae Ordinariae In Academia Georgia Augusta Rite Capienda

© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 26 
— 6 — 
quartum, decimum septimum, vigesimum tertium, nondum inveni, eosque donec 
aliud docear, nunc primum a me prolatos existimabo. E quibus omnibus arbi 
tror abunde patere, tantum abesse ut latina opinioni, quam de aetate interpreta 
tionis tlieotiscae concepi, refragetur, ut omnes istas cantiones seculo sexto vel 
septimo in ecclesia jam obtinuisse affirmare non dubitem. 
Interpretationem non esse versibus factam sed plane pedestrem et liumi ser 
pentem unusquisque primo obtutu vel sine monitore videt, nec puto induci posse 
ut metricam credant nisi quibus aut linguae vetustioris metrica ratio parum sit 
comperta, aut poesin nostram citra omnem veri speciem impensius ditare in men 
tem veniat *). Atqui lingua patria in eis tantum utebatur illo tempore ecclesia 
germanica, quae omnium intelligentiae accommodari conveniebat, velut in formulis 
lidei et confessionum vel in liomiliis **), non sane in ceteris officiis atque ritibus 
cultus divini quasi secretioribus sanctioribusque, qui a solis ecclesiae ministris, 
nullo homine laico interposito, peragebantur. Igitur tam a cantu sacro quam ab 
officio missae et recitatione partium sacrae scripturae lingua vulgaris arcebatur, quod 
nisi ita fuisset, nec nobis profecto deessent libri, quibus illa monumenta saepius 
scripta et repetita continerentur. Hoc tamen ita intelligi velim, ut videar negare 
librorum sacrorum vel ritualium interpretationes ad usum profanum factas plane 
aut nullas fuisse aut interdictas. Omni enim aevo fuere, qui et sentirent vulgum 
indoctum indigere eo nutrimento et ipso labore ad pietatem moverentur. Ceterum 
diversitatem temporum observare licet. Primis enim quae conversionem gentis 
nostrae ad fidem christianam secuta sunt seculis in usu fuisse existimo, ut integram 
scripturam sacram in linguam propriam de verbo transferrent 5 quod ita apud 
Gothos fuisse immortale sed mutilum Ulpliilae testatur opus. Nam qui Esdram 
epistolasque Paulinas gotliice reddidit, illum et reliquos utriusque foederis libros 
verisimillimum est vertisse 5 ac nolim id disciplinae rituique Arianorum vix nobis 
satis cognitis tribuere, cum et apud gentes orthodoxas, certe aliquot seculis post, 
complures libri sacrae scripturae ad literam expressi inveniantur. Taceo heptateu 
chum psalmosque et quatuor evangelia in Anglosaxonum dialectum translata, quae 
adhuc exstant. Tlieotisce redditi tantum psalmi supersunt et cantica canticorum; 
fragmentum tamen egregium a Pezio detectum certo nobis indicio est, quatuor 
etiam evangelia, praeter harmoniae Tatiani versionem, tlieotisca fuisse facta, quae 
cum ingenti jactura linguae nostrae perierunt ***). Sensim enim nescio ecclesia 
*) in libro qui inscribitur Idunna und Hermode, eine altertlmmszeitnng Vratisl. 1812. num. 28. p. 109. 
110 o perplexam inconditamque versionem hymni quinti Graeterus serio introduxit sub titulo frenkisgaz 
morganlioth; quod carmen a nemine unquam cantum fuisse certum est. 
**) huc pertinent complures loci conciliorum et synodorum collecti ab Eckharto in praefatione ad cateche- 
sin theotiscam p. 2 -7. nuperque a Wackernagelio Wessobr. gebet p. 26-28. 
***) operae pretium facere mihi videor, si fragmentum illud editum in veterum monumentorum quaternione 
Eckharti, Lipsiae 1720. p. 42. 43. hic inseram, restitutis illis quae vel a Pezio male lecta vel ab edi 
tore depravata sunt: 
Matth. XII, 40. So selb auh so Ionas uuas in uuales uuambu
        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.