I, 1. Mediae noctis tempore
prophetica vox admonet
dicamus laudes domino
patri semper ac filio.
2. Sancto quoque spiritui
perfecta enim trinitas
uniusque substantiae
laudanda nobis semper est.
3. Terrorem tempus hoc habet
quo cum vastator angelus
Aegypto mortes intulit
delevit primogenita.
4. Haec hora justis salus est
quos ibidem tunc angelus
ausus punire non erat
signum formidans sanguinis.
5. Aegyptus flebat fortiter
natorum dira funera
solus gaudebat Israel
agni protectus sanguine.
6. Nos vero Israel sumus
laetemur in te domine
hostem spernentes et malum
Christi defensi sanguine.
Hymnus I. ad nocturnum media nocte. Murat. 133. Thoin. 404.
3, ]. Tliom. quod cum. Interpres quo tum legisse videtur.