14()
RDODLIBB fragm. III.
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72
145 Post vigilans surgit, mulum falerareque jussit,
Cumque quibus voluit ad regem tune equitavit.
Plures occurrunt et ei servire sludebant.
Quem bene suscepit rex atque sedere rogavit.
Qui dixil: ‘domine, mecum dignare venire,
150 Et non abnuito quae munera parca tibi do,
Quicquid summatum sit el liic veniant rogo tecum.’
Rex ait: ‘id fiat.’ Rex alter doma revisal.
Convocat iste suos summates conveniendos.
155 Qui dum conveniunt vel coram rege sederunt,
Ut mos ejus erat semper, rogitando jubebat,
Quo suus esset lionor cuivis, quam munera major,
Et nihil acciperet, sibi si quae rex dare vellet;
‘Ne sit opus census [nobis, videatur] ut ejus.
160 Mecum nunc ite, quod ego faciam, facitole.’
Ibanl cum rege suscepti sunt et honeste.
Dum consederunt, ter miscendoque biberunt,
fol.llb. Rex regem duxil secum, quos ireque jussil
In curtem latam . . . . is ampliipreliensam,
165 In qua stant mensae yario censu cumulatae,
ln qua stant et equi, decet ut regem falerati,
Stant etiam muli, stant enormesque cameli,
Stant et ter deni mites onagri domitique,
Stant et terribiles leopardi sive leones,
170 Stas et inaurata connexus, lynce, catena,
Simia cum catta stat ibique marina ligata.
Stant ursi gemini multo variamine ludi.
Quin ibi sunt et aves liominum sermone fruentes,
Psitaclius et corvus, monedula, picave sturnus.
175 Tune ait: ‘haec dona tua sint, rex optime, cuncta,
151 scheint absichtlich getilgt vom Verfasser selbst.
174 über monedula die glosse taha.