Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

XXXTI 
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
10 
11 
Gallus infirmalur, ab uia retardatur, 
Cui mandat motus quod reslet Columbanus, 
Missas numquam celebret se uiuum quoad sciret. 
Repetit febricitans Arbonam, Christum supplicans 
Egros alleuantem, faciat se ualentem. 
Presbiter Christo carus dat lectum Uuillimarus, 
Conualescens Gallus siluarnm fit mox auidus. 
Dux fit Hiltibaldus ? occurrit locus commodus, 
Clamant damna demones^, retentant Gallum uepres, 
Diaconus accurrit, lapsans illum distulit. 
Gallus forte psalmum in ore tenet almum: 
Requies hec est mea per sgculorum sgcula, 
Semper hic liabitabo, deum meum inuocabo. 
Hiltibalt percare iam noli me uetare, 
Libet sic iacere, noli sustinere. 
Instat tandem triduo uir domini ieiuuio, 
Consecrando locum litabat uota precum, 
Fit ambobus ardor, procumbit omnis arbor, 
Regnat uis flammarum condensa per siluarum, 
Eifert ursus truncos igni passim aduectos. 
Panem Gallus bestie mirande dat modesti^, 
Mox ut hunc uorauit, in fugam festinauit 
Iussa siluis cedere , hic nullum post hac ledere. 
Diacon iacebat soporans et uidebat, 
Qua uirtute Gallus pollet dei famulus. 
Hinc de loco dgmones abegit et serpentes, 
Ducis sanat filiam, quam satan uexat rabidam, 
Exit ore toruus colore tamquam coruus, 
Offert Gallo dona pro mente uirgo sana, 
Que dispersit sanctus, dedit et pauperibus. 
7, 2 für siluarum am rand die correctur deserti. 
8, 5 über sustinere: uel subleuare. 
10, 3 es steht cedere.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.