Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

WALTHARIUS. 
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
Princeps, et cunctos coinpellat sic seniores 
‘Si gens tarn fortis, cui nos similare nequimus, 
Cessit Pannoniae, qua nos virtute putatis 
60 Huic conferre manurn et patriarn defendere dulcem? 
Est satius, pactum faciant censumque capessant. 
Unica nata mihi est, quam tradere pro regione 
Non dubito: tantum pergant qui foedera firme nt.’ 
Ibant legati totis gladiis spoliaü, 
65 Ilostibus insinuant, quod regis jussio mandat, 
Ut cessent vastare rogant. Quos Attila ductor, 
ITt solitus fuerat, blande suscepit, et inquit 
‘ Foedera plus cupio, quam proelia mittere vulgo. 
Pace quidem Huni malunt regnare, sed armis 
70 Inviti feriunt, quos cernunt esse rebelles. 
Rex ad nos yeniens pacem det atque resumat.’ 
Exivit princeps, asporlans innumeralos 
Thesauros, pactumque ferit, natamque reliuquit. 
Pergit in exilium pulcherrima gemma parentum. 
75Postquam complevit pactum, statuitque tributuni, \1 
Attila in occiduas promoverat agmina partes. 
Namque Aquitanorum tune Alphere regna tenebat 
Quem sobolem sexus narrant habuisse virilis, 
Nomine Waltharium, primaevo llore nitentem. 
80 Nam jusjurandum Herricus et Alphere reges 
Inter se dederant, pueros quod consociarent, 
Cum primum tempus nubendi venerit illis. 
Ilic ubi cognovit, gentes has esse domatas, 
Coeperat ingenti cordis trepidare pavore. 
85 Nec jam spes fuerat saevis defendier armis. 
‘Quid Gesseinus’ ait, ( si bella movere nequimus? 
58 sirnulare C. 59 uos C. quam nos A. 62 mihi quam B. I. 
63 firmaut B. 66 cessant B. 71 dextram det B. 1. 73 reli- 
quit A. 1. 75 conqdetum A. 78 sexus sobolem I. 81 ut J.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.