Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

6 
WALTEIARIUS. 
90 
95 
Exempla eil nobis Burgundia, Francia donant. 
Non incusamur, si talibus aequiparamur. 
Legatos initto, foedusque ferire jubebo, 
Obsidis inque vicem dilectum porrigo natum, 
Et jamnunc Hunis censum persolvo futurum.’ 
Sed quid plus remorer? dictum compleverat actis. 
Tune Avares, gazis onerati denique multis, 
Obsidibus sumptis Haganone, Hiltgunde puella, 
Nec non Walthario redierunt pectore laeto. 
Attila, Pannonias ingressus et urbe receptus, 
Exulibus pueris magnam exhibuit pietatem, 
Ac veluti proprios nutrire jubebat lieredes, 
Virginis et curam reginae mandat habere. 
100 Ast adolescentes propriis conspectibus ambos 
Semper adesse jubet; sed et artibus imbuit illos, 
Praesertimque jocis belli sub tempore habendis. 
Qui simul ingenio crescentes mentis et aevo, 
Robore vincebant fortes, animoque sophistas, 
105 Donec jam cunctos superarent fortiter Hunos. 
Militiae primos tune Attila fecerat illos, 
Sed liaud immerito; quoniam, si quando moveret 
Bella, per insignes isti micuere triumphos. 
Idcircoque nimis princeps dilexerat ambos. 
110 Virgo etiam captiva, deo praestante supremo, 
Reginae yullum placavit, et auxit amorem, 
Moribus eximiis operurnque industria abundans. 
Postremum custos thesauris proyida cunctis 
Efiicitur, modicumque deest, quin regnet et ipsa; 
115 Nam, quiequid voluit, de rebus fecit et actis. 
Interea Gibicbo defungitur, ipseque regno 
Guntliarius successit, et ilico Pannoniarum 
87 exemplum C. exempla in A. 91 Denique nunc J. 92 
demoror I. 98 alumnos I. 99 fehlt C. 1. 109 illos A. 117 
Guntliarius regno successit 1.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.