Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

WALTHARIUS. 
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
Foedera dissolvit, censumque subire negayit. 
Hoc ubi jam primum Hagano cognoverat exul, 
120 Nocte fugam molitur, et ad dominum properavit. 
Waltliarius tarnen ad pugnas praecesserat Hunos, 
Et quocunque iret, mox prospera sunt comitata. 
Ospirin elapsum Haganonem regia conjux 
Attendens, domino suggessit talia dicta 
125 ‘Provideat caveatque, precor, sollertia regis, 
Ne yestri imperii labatur forte columna, 
Hoc est, Waltliarius vester discedat amicus, 
In quo magna potestatis yis extitit Hunis, 
Nam vereor, ne fors fugiens Haganonem imitetur. 
130 Idcircoque meam perpendite nunc rationem, 
Cum primum yeniat, haec illi dicite verba 
“Servitio in nostro magnos plerumque labores 
Passus eras, ideoque scias, quod gratia nostra 
Prae cunctis temet nimium dilexit amicis, 
135 Quod volo plus factis te quam cognoscere dictis. 
Elige de satrapis uuptam tibi Pannoniarum, 
Et non pauperiem propriam perpendere eures. 
Amplificabo quidem pariter te rure domique, 
Nec quisquam, qui dat sponsam, post facta pudebit.” 
140 Quod si completis, illum stabilire poteslis.’ 
Complacuit sermo regi, coepitque paran. 
W altharius venit, cui princeps talia pandit, 
Uxorem suadens sibi ducere. sed tarnen ipse, 
Jam tum praemeditans, quod post compleverat actis, 
145 Investiganli bis suggestibus obvius infit 
‘Vestra quidem pietas est quod modici famulatus 
Causam conspicitis. sed quod mea sergia mentis 
123 in Ospirin das letzte i radiert A. 128 huins B. C. 
135 Nunc volo I. 138 ualde te B. I. 141 parare C. 145 His 
instigandi B. instiganti I. 147 seruia B.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.