Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

8 
W ALTHARIUS 
r 
Int ui ln fertis, nunquam meruisse valerem. 
Sed precor ut servi capiatis verba fidelis: 
150 Si nuptam accipiam domini praecepta secundum, 
Vinciar in primis curis et amore puellae, 
Atque a seryitio regis plerumque retardor. 
Aedificare domos, cultumque intendere ruris 
Cogor, et hoc oculis senioris adesse moratur, 
155 Et solitam regno Hunorum impendere curam. 
Namque voluptatem quisquis gustaverit, exin 
Intolerabilius consueyit ferre labores. 
Nil tarn dulce mihi, quam semper inesse fideli 
Obsequio domini; quare, precor, absque jugali 
160 Me yinclo permitte meam jam ducere vitam. 
Si sero aut mediae noctis mihi tempore mandas, 
Ad quaecunque jubes securus et ibo paratus. 
In bellis nullae persuadent cedere curae, 
Necnati aut conjuxretrahentque fugamquemovebimt. 
165 Testor per propriam temet, pater optime, vitam, 
Atque per inyictam nunc gentem Pannoniarum, 
Ut non ulterius me cogas sumere taedas.’ 
His precibus victus suasus rex deserit omnes, 
Sperans Waltharium fugiendo recedere nunquam. 
170 Venerat interea satrapae certissima fama: 
Quandam, quae nuper superata, resistere gentem, 
Ac bellum Hunis confestim inferre paratam. 
Tune ad Waltharium converlitur actio rerum; 
Qui mox militiam percensuit ordine totam, 
175 Et bellatorum confortat corda suorum, 
Hortans praeteritos semper memorare triumphos, 
Promitlensque istos solita virtute tyrannos 
Sternere, et externis terrorem imponere terris. 
150 vincior C. 152 curis B. 157 dolores I. 161 medio A. I. 
167 alterius H. 169 uualtarius B. 178 impendere C.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.