Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

WALTHARIUS. 
9 
Nec mora, consurgit sequiturque exercilus omnis. 
180 Ecce locuin pugnae conspexerat, et numeratam 
Per latos aciem campos digessit et agros, 
Jamque infra jactum teli congressus uterque 
Constiterat cuneus; tune undique clamor ad auras 
Tollitur, horrendam confundunt classica vocem, 
185 Continuoque hastae volitant hinc indeque densae. 
Fraxinus et cornus ludum miscebat in uuum, 
Fulminis inque modum cuspis yibrata micabat. 
Ac, veluti Boreae sub tempore nix glomerata 
Spargitur, liaud aliter saevas jecere sagittas. 
190 Postremum, cunclis utroque ex agmine pilis 
Absumptis, manus ad mucronem yertitur omnis, 
Fulmineos promunt enses, clipeosque revolvunt, 
Concurrunt acies demum, pugnamque restaurant. 
Pectoribus partim rumpnntur pectora equorum, 
195 Sternitur et quaedani pars duro umbone virorum. 
Waltliarius tarnen in medio furit agmine belli, 
Obvia quaeque metens armis, ac limite pergens. 
Hunc ubi conspiciunt liostes tantas dare strages, 
Ac si praesentern metuebant cernere mortem, 
200 Et quemeunque locuin seu dextra sive sinistra 
Waltliarius peteret, cuncti mox terga dederunt, 
Et versis scutis laxisque feruntur habenis. 
Tune imitata ducein gens maxirna Pannoniarum 
Saevior insurgit caedemque audacior äuget, 
205 Dejicit obstantes, fugientes proterit, usque 
Dum caperet plenuin belli sub Sorte triumplium. 
Turn super occisos ruit et spoliaverat omnes, 
183 utique H. 181 Iiorrenda confundit cl. voce H. 193 
concurrit A. 196 bello A. B. H.I. 200 dextram siue sinistram B. H. 
203 hunc mirata D. pannoniorum D. 204 fehlt A. C. D. I. 205 
deicit A. B. I. 206 capit et A. donec perciperet D.
        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.