Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

12 
WALTHARIUS. 
265 Diripe, bina dehinc mediocria scrinia tolle. 
His armillarum tan tum da pannonicarum, 
Donec vix unum releves ad pectoris imum. 
lnde quater binum mihi fac de more coturnum, 
Tantundemque tibi patrans imponito; vasis 
270 Sic fors ad summum complentur scrinia labrum. 
Insuper a fabris liamos clam posce retortos. 
Nostra viatica sint pisces simul atque volucres, 
Ipse ego piscator, sed et auceps esse coartor. 
Haec intra ebdomadem caute per singula comple. 
275 Audisti, quid habere vianti forte necesse est. 
Nunc quo more fugam valeamus inire recludo: 
Postquam septenos Phoebus remeaverit orbes, 
Regi ac reginae, satrapis, ducibus, famulisque 
Sumptu permagno convivia laeta parabo, 
280 Atque omni ingenio potu sepelire studebo, 
Donec nullus erit, qui sentiat, hic quod agendum est. 
Tu tarnen interea mediocriler utere vino, 
Atque sitim vix ad meusam restinguere cura; 
Cum reliqui surgant, ad opuscula nota recurre. 
285 Ast ubi jam cunctos superat violentia potus, 
Tum simul occiduas properemus quaerere partes.’ 
Virgo mernor praecepta viri complevit, et ecce 
Praefinita dies epularum venit, et ipse 
Waltharius magnis instruxit sumptibus escas; 
290 Luxuria in media residebat denique mensa. 
Ingrediturque aulam velis rex undique septam, 
Heros magnanimus solito quem corde salutans 
Duxerat ad solium, quod compsit bissus et ostrum. 
267 onus H. 268 deinde D. 269 tantundem quanti paternis A. 
patrato D. 274 inter hebdomadamD. 276 Nec C. Hinc I. 277 febus D. 
278. 279 regi ac reginae satrapis convivia laeta parabo D. 279 
niagnifico I. 281 hoc quid A. hic quid C. hoc quod D. 1. 283 re- 
stringere B. I. 292 more B. 1. 293 quemC. quem bissus compsit B. I.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.