Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72 
455 
460 
Orta dies postquam tenebras discusserat atras, 
Portitor exsurgens praefatam venit in urbem, 
Regalique coco, reliquorum quippe magistro, 
Detulerat pisces , quos vir dedit ille viator. 
IIos cum pigmentis condisset et apposuisset 
Regi Gunthario, miratus fatur ab alto 
‘ Istius ergo modi pisces mihi Francia nunquam 
Ostendit, reor externis a finibus illos. 
Die mihi quantocius, cujas homo detulit illos? 5 
Jpseque respondens narrat quod nauta dedisset. 
Accersire hominem princeps praecepit eundem. 
Qui, cum venisset, de re quaesitus eadem 
Talia dicta dedij causamque ex ordine pandit 
i Vespere praeterito residebam litore Rheni, 
Conspexique viatorem propere venientem, 
Et veluti pugnae certum per membra paratum; 
Aere etenim penitus fuerat, rex inclite, cinctus. 
Gesserat et scutum gradiens hastamque coruscam. 
Namque viro forti similis fuit et, licet ingens 
Asportaret onus, gressum tarnen extnlit acrem. 
Hunc incredibili formae decorata nitore 
Assequitur, calcemque terit jam calce puella. 
Ipsaque robustum rexit per lora cavallum, 
Scrinia bina quidem dorso non parva ferentern, 
Quae, dum cervicem sonipes discusserit altam, 
Atque superba cupit glomerare volumina crurum, 
Dant sonitum, ceu quis gemmis illiserit aurum. 
Hic mihi praesentes dederat pro munere pisces.’ 
His Hagano auditis, ad mensam quippe resedit, 
438 cocco A. quoco B. 440 dum B. I. 442 istiusce modi 
nunquam m. F. pisces C. 444 quanto ocius cuias Iiuc C. quan- 
titius B. 447 et cum A. I. 452 cunctus A. intulit I. 456 forma 
d. puella C. 457 calce natore C. 458 caballum B. 460 discus 
serat C. 461 at B. furit gl. v. curru 1. 462 geminis ilüserat C.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.