essisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. Dr 196
97
verti, quod sit mentis alius,
nisi ut fuit prius.
f. 99^ Archisyna(go)gus cum suis Judeis etc.
(eine art biblischen dramas von Christi gebürt bis zur flucht nach Aegypten),
f. 104 J . 105* Pange vox Adonis nobilem prelatum de solio,
qui gaudet in donis et caret viciorum lolio;
est joeundus letus et affabilis,
in promisso stabilis,
providus, prudens, honorabilis.
Cum architriclino dicere possum ejus vultibus,
tu servasti vino nobili finem atque dapibus,
et post primum non datur deterius,
verum loquor verius,
funditur bonum atque melius.
Ad gradus virtutum properas ut sol ad meridiem,
paupertatis nutum senties, queres ejus faciem.
cur, fortuna vitrea, sic deficis?
cur cito non efficis,
quod sit hic in loco pontificis?
Sed si non est princeps cathedre scilicet officio,
ut clerus deinceps memorat quando (fit) electio,
est statura ceteris prestantior,
vultu elegantior,
moribus cunctis honorantior.
Major mea laude forma (? hujus est) veri hominis,
tamen sine fraude gloriam cano sui nominis,
verbi dei gratia fit ratio,
non est adulatio,
hunc decet vere collaudatio.
Huic ignoro parem circiter per totam Carinthiam,
si perambularem Saxones, Francos et Bawariam,
Swevos, Renum, vertilem (sic) Alsatiam,
ibi finem faciam,
non habet clerus talem (neuti)quam (*). I* Q^oJf^ojrcx/
(*) Hierher gehört das oben s. 4l versprochene facsimile.