Full text: Gedichte des Mittelalters auf König Friedrich I., den Staufer und aus seiner so wie der nächstfolgenden Zeit

©Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. Dr 196 
99 — 
signa nimis aspera et nimis horrenda. 
(22 Strophen, deren letzte:) 
22 Ergo quisque properet reus emendari, 
studeat criminibus omnibus lavari, 
et venturum judicem curet incunctari, 
ut in die valeat malis liberari. 
f. 195* Consilium primatis de uxore non ducenda et matrimonio non contrahendo (*). 
1 Sit deo gloria et benedictio, 
Johanni pariter, Petro, Laurentio, 
quos misit trinitas in hoc naufragio, 
ne me permitterent uti conjugio. 
2 Vxorem ducere quondam volueram, 
ut viam sequerer quorundam miseram, 
decoram virginem, pinguem et teneram, 
quam inter alias solam dilexeram. 
3 Hinc quidam socii dabant consilium, 
ut cito currerem ad matrimonium; 
viam conjugii laudabant nimium, 
ut in miseriis haberent socium. 
4 Tam cito nuptias volebant fieri, 
ut de me misero gauderent miseri, 
sed per tres angelos, quos missos reperi, 
me deus eruit a porta inferi. 
5 Accensus siquidem amore virginis 
in verno tempore, cum sol in geminis, 
illam elegeram in cunctis feminis, 
ut ei nuberem in fide numinis. 
6 Sic in perpetuum volebam subici, 
et collum subdere pene multiplici, 
sed a me trinitas patris magnifici 
movit per angelos in forma triplici. 
7 In valle duplici, quam Mambre dicimus, 
venit per angelos deus altissimus, 
( 2 ) Bei Wright p. 77-85: Golias de conjuge non ducenda. 53 Strophen. Andere hss. sind überschrie 
ben: 'de tribus angelis, qui retraxerunt a nuptiis’ oder 'naufragium nubentium secundum Goliam.’ Nach - 
Wrights introd. p. IX ist auf mehreren englischen bibliotheken eine prosaschrift 'Valerius ad Rufmam de 
non ducenda uxore’ vorhanden, die von fValterus Map herrühre. Vgl. oben s. 30 
2, 3 pulcram et teneram. 
§ y& 
tfr ß U&- * /VaAnuY j <kq.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.