100 —
8
9
inter quos loquitur Johannes ultimus,
os habens aureum, vir consultissimus.
In tribus angelis accessit trinitas,
quibus vox varia, sed sensus unicus,
ut innotesceret uxoris pravitas,
quam sua gerit cordis fragilitas.
P. de Corbolio uxorem fragilem
probat, Laurentius stultam et labilem;
Johannes asserit hanc nunquam humilem,
sed superbissimam et irascibilem.
Datur predicere P. de Corbolio,
ut sua probabilis pateat ratio;
sic ergo sequitur de matrimonio
et de nubentium labore vario.
Qui ducit conjugem, se ipsum onerat,
a cujus onere mors sola liberat:
vir servit conjugi et uxor imperat,
et servus factus est, qui liber fuerat.
Semper laboribus laborem cumulat,
labor crebrescit, qui semper pullulat:
ipse est asinus, quem uxor stimulat,
ut pascat filios, quos ipsa bajulat.
Se semper mulier infirmam asserit,
bibit et comedit, mingit et egerit,
at vir laboribus se multis inserit,
et tunc incipiet cum consummaverit.
(zu diesen 13 noch 34 andere Strophen, worunter):
21 Plus sapientie datur Laurentio,
nam laurus viridis cum pleno folio
viret in hyeme, siccat (1. sicut) in Junio;
hic sequens loquitur de matrimonio.
etc. etc.
10
11
12
13
8, 4 Wr. cor semper varium, carnis fragilitas.
10, 1 Wr. Datur potentia.
10, 2 Wr. quae notat firmitas et petrae ratio.
10, 3 Wr. hic prius loquitur.
12, 2 Wr. et labor advenit et labor pullulat.
13, 2 Wr. et vomit nauseam postquam conceperit.
13,3 Wr. multis atterit.