nichil possum facere nisi sumpto cibo,
nichil valent penitus, que jejunus scribo:
Nasonem post (calices) carmine preibo.
15 Miclii nunquam spiritus prophecie datur,
nisi prius fuerit venter bene satur;
dum in arce cerebri Bachus dominatur,
in me Phebus irruit et miranda fatur.
16 Scribere non valeo pauper et mendicus
que gessit in Latio cesar Fredericus,
qualiter subactus est tuscus inimicus,
preter te, qui ce saris integer amicus.
17 Poeta pauperior omnibus poetis,
nichil prorsus habeo nisi quod videtis,
unde sepe lugeo, quando vos ridetis:
nec me meo vitio pauperem putetis.
18 Fodere non debeo, quia sum scolaris
ortus ex militibus preliandi gnaris,
sed quia me terruit labor militaris
malui Yirgilium sequi, quam te, Paris.
19 Mendicare pudor est, mendicare nolo,
fures multa possident, sed non absque dolo;
quid ergo jam faciam, qui nec agros colo,
nec mendicus fieri, nec fur esse volo?
20 Sepe de miserie mee paupertatis
conqueror in carmine viris litteratis;
laici non capiunt ea que sunt vatis,
et nil mihi retribuunt, quod est notum satis.
21 A viris teutonicis multa solent dari,
digni sunt pre ceteris laude singulari;
presules Italie presules avari,
pocius ydolatre debent nominari,
vix quadrantem tribuunt pauperi scolari.
quis per dona talia poterit ditari?
22 Doleo, cum video leccatores multos
penitus inutiles penitusque stultos,
nulla prorsus animi racione fultos,
sericis et variis indumentis cultos.
Q
IS, 4 Paris bedeutet held, ygl. Phyllis et Flora 12, 1.
MO'Jt fit;