crius 9 quod nuper exarsit , linguarum germanicarum studium quo magis
nos impellit ad monumenta earum vetustissima quaeque sitienter expetita in lucem
protrahenda , eo minus abripi cogitationem sinit nostram a meritis felicitateque
virorum , qui nobis ad ea aditum patefecerunt. Oblata igitur hac opportunitate
scriptum fheotiscum 9 liaud levidense quamvis crasso filo munusculum 9 nunc tan
dem edendi 9 neminem arbitror milii vitio versurum esse 9 si pauca prius de Fran-
cisco Junio *) 9 cujus illud unius industria nobis servatum est 9 commemoravero.
Is enim 9 sive doctrinam spectes summa diligentia paratam sive ingenium ad dif
ficillima expedienda locuples 9 ceteris quotquot de bis literis instaurandis bene me
ruerunt palmam ita praeripuit, ut studium ab ipso satis firmatum nondum tamen
absolutum post eum jam levius delibatum **) esse sensimque refrixisse videatur.
Junio diceres nihil defuisse, fontesque ultro se obtulisse, quos antea abditos et
opertos ipse recluderet. Majoremque admirationem vel hoc addit, quod exacta
jam dimidia aetate ad has literas se contulit Nam cum suae gentis linguae
a puero assuetus in terris adolevisset batavis, Britanniam adiit, in qua totos tri
ginta annos agens initio quidem historiam artis coluit librumque de pictura veterum
composuit, postea vero raptus ad linguam anglosaxonicam, unice delectari cursu
rotundi volubilisque sermonis flexusque admirabiles prosequi coepit dialectorum
inter se cognatarum. Omnia vero in assidua lectione posita esse recte intelligens
plurimos codices a nemine ante se exploratos volvit et in suos usus exscripsit.
Redux in patriam *[~p) nihil ab eo labore remisit, jamque de edendo apparatu
*) nato Heidelbergae anno 1589, mortuo Vindsoriae 19. Nov. 1677. Ortus vero est e familia nobili
gallica, cui nomen gentilitium erat Du Jon (vide Niceronem XVI, 71. pro quo perperam scribit Du
Jou Wattius bibi. Britanniae 559k) patremque habuit cognominem natum Biturigibus a. 1545, mortuum
Lugduni Bat. 1602, qui vitam suam ingenue ipse narravit editam a Paulo Merula Lugd. Bat. 1595,
Francisci Junii F. F. vitam contexuere tum J. G. Graevius in fronte libri ejus de pictura veterum
denuo editi Roterod. 1694 tum Ant. Wood Athenarum oxoniensium volumine altero p. 602-604 (coli,
fastorum p. 203. 204.) Effigiem Junii ad tabulam Adriani van der WerfF sculptam sistit editio libri
citati Graeviana; alia depicta ab Ant. van Dyck aeri incisa habetur in Rawlinsonii Boethio.
*’) ne videar temere Hickesium carpere, monuisse sufficiat hunc e Junii disciplina profectum magistro
pleraque debere, multa vero minus subtiliter nec accurate tractasse,
f) in literis Junii ad Gerhardum Vossium scriptis, quae usque ad a. 1646 excurrunt, nulla dum mentio
injicitur studii anglosaxonici, unde concludere licet, illud demum intra a. 1640-1650 inchoatum fuisse,
cum jam quinquagenarius esset.
ff) circa a. 1652.
i