Full text: Lateinische Gedichte des X. und XI. J[ahr]h[underts]

©  Hessisches  Staatsarchiv  Marburg,  Best.  340  Grimm  Nr.  L  72

ECBASIS  CUJUSDAM  CAPTIVI
POLOGIAJYI  *).

PER  TRO-Cum

  me  respicio,  transactaque  tempora  volvo,
De  multis  miror,  pnerilis  quae  veliit  error;
Nil  cogitans  sanuin,  ternpnens  consortia  fratrujn,
Nectebar  neniis,  nugis  quia  totus  in  ilüs.
5  Tempore  discendi  periit  cautela  mag  ist  ri,
Horas  dictandi  superavit  cura  vagandi;
Nam  quia  sic  vixi,  possedi  nomen  aselli,
Cujus  raucisonum  quaerens  vitare  ruditum,
Quamquam  sit  serum,  meditabor  scindere  saccum,
10  Et  juga  torporis  pellant  rudimenta  laboris,
Incipiens  versus,  quos  rarus  denegat  usus.
Pellitur  bis  sompnus,  frenatur  potus  et  esus,
Saepe  caput  scabitur,  vivus  conroditur  unguis,
Tunditur  atque  stilus  grandi  medilamine  strictus.
15  Talia  qui  versat,  pigritandi  jura  recusat,
Hic  sua  devitat,  dum  pulchra  poemata  cantat.
Sunt  etenim  quidam,  si  me  depingere  quiddam
Audierint  falsi,  certabunt  legibus  aequi,
Ac  mea  transmisso  transfigent  carmina  telo.
20  Consuescunt  multi,  quamquam  sunt  carmine  docti;
Longos  accentus  per  miros  vertere  flexus.
Nam  pede  composito  certans  insistere  metro,
Sillabicos  cursus  cum  sim  discernere  lardus,
Tempora  temporibus  aeque  conjungere  coecus,
25  Rectius  lioc  faciam,  linguam  si  pressero  blaesam.

0  es  steht  TOPOLOG1AM.
8  cupiens  B.  21  flectere  fletus  B.

16  :
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.