ECBASIS.
245
Immo peregrinis, mendicis alque pupillis
Per sibi commissas reliquas discurrere curas.
Mi vero vacuo, claustrali carcere septo
Acrem mordebant animum monimenta priorum,
60 Flebilibusqae vagas contingens vocibus auras
Moesti fei cordis reparabam more medentis,
Partim cauterio, partim medicamine puro,
Imperiosa prius deflens solamina stulta;
Dicere non poleram, tanta quod mente coquebam,
65 Ceu truncus sterilis lignis aequabar aduslis,
Ac misero vitulo, sudibus quam saepe ligato,
Illi consimilis patrum frenabar liabenis,
Cujus et historiam non simplo slamine texam.
Post octingentos domini, post ter quater annos,
70 Aprili mense pascliae bis septima luna,
Sic vixit vitulus Vosaginis partibus altus,
Ut legitur scriptis in praecedentibus illis,
Annuus existens redeunte tempore yeris.
Pastores ovium multi tardique subulci
75 Cum grege foetoso satagunt exire gregatim,
Custodesque boum nec non servator equorum.
Cura pervigili dum lustrant pascua canipi,
Clauditur ille domi, lugens sibi colla ligari,
Gatidia nulla foris, intus pressura doloris,
80 Et quod plus istis, absunt consortia matris.
Triste sat ingemuit, cordis suspiria traxit,
Erigit ad coelum facies atque invocat Iesuin,
Conclamat lacrimis binis pariterque vicenis,
Ut custos stabuli solvat sibi vincula colli:
85 Ubere de matris quoque gustet gaudia lactis.
Haec duo suspirat, quae per contraria tornat,
Cumque negatur iter, distentum tollitur über.
58 me vero A. 67 frenatur A.