©Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. Dr 196
— 111 —
esurit hic semper, hic aliquando satur,
amborum vitam si lanx aequata levaret,
plus rationis habet, quam (1. qui) ratione caret.
Item parasitus quidam Golias nomine nostris diebus gulositate pariter et Ieccacitate
(al. dicacitate) famosissimus, qui Golias (1. Gulias) melius, quia gulae et crapulae
per omnia deditus dici potuit, litteratus tamen affatim, sed nec bene morigeratus,
nec bonis disciplinis informatus, in papam et curiam romanam carmina famosa plu
ries et plurima tam metrica quam ridmica non minus impudenter quam imprudenter
evomuit. De quibus invectionem ridmicam temere nimis et indiscrete compositam
casualiter incidens, clausulas aliquot inde ad detestandum quidem et condempnan-
dum, non approbandum aut imitandum, has scilicet hic apposui ( 1 ):
Roma caput mundi est, sed nil capit mundum,
quod pendet a capite totum est immundum,
trahit enim vitium primum in secundum:
et de fundo redolet quod est juxta fundum.
Roma cepit singulos et res singulorum,
Romanorum curia non est nisi forum:
ibi sunt venalia jura senatorum,
et solvit contraria copia nummorum.
In hoc consistorio si quis causam regat
suam vel alterius, hoc inprimis legat:
nisi det pecuniam Roma totum negat,
qui plus dat pecuniae, melius allegat.
Romani capitulum habent in decretis,
ut petentes audiant manibus repletis:
dabis aut non dabitur; petunt quando petis,
qua mensura seminas, et eadem metis.
Cum ad papam veneris, habe pro constanti,
non est locus pauperi, soli favet danti;
et si nummis praestitum non sit aliquanti,
respondet: haec tibia non est mihi tanti ( 2 ). CoCfTP , OUlY, Y).
Papa, si rem tangimus, nomen habet a re ( 3 ), /
quicquid habent alii, solus vult papare,
(*) Das vollständige lied aus andern hss. findet sich hei Wright p. 36-39. CCXYrO . Gut.
( 2 ) Ovidius metam. 6, 386 von Marsyas: j
e ah piget, ah non est* clamabat 'tibia tanti/
und fast. 6, 695 von Minerva:
'ars mihi non tanti est, valeas mea tibia, dixi/
( 3 ) Vgl. oben s. 72.
P 2