10
11
12
13
14
59
pace summa fruitur et quiete mentis.
Ibi pulchritudinem vidi domus dei,
ipsum tamen oculi non videre mei:
nam divine tantus est splendor faciei,
quod mirantur angeli, qui ministrant ei.
Hic nec Arist(ot)ilem vidi nec Homerum,
tamen de sentenciis nominum et rerum,
de naturis generum atque specierum
magnus mihi protulit Augustinus verum.
Post hec ad archangelum loquens Michaelem,
qui regit per angelos populum fidelem,
ab eo sum monitus, ut secreta celem
et celi consilia nemini revelem.
Vnde quamvis cernerem de futuris multa,
que sunt intellectibus hominum sepulta,
celi tamen prodere videor occulta;
tu vero ne timeas, p re sui, sed exulta.
Tibi deputatus est unus angelorum,
super omnes alios habet is decorum,
sicut tu virtutibus operum clarorum
meritis preradias omnium proborum.
Hujus ope prelia te vicisse scias,
ut des deo gloriam, non superbus fias,
tui dux itineris est per omnes vias,
de tuis excessibus preces fundens pias.
Per hunc regnum Siculi fiet tui juris,
ad radicem arboris ponitur securis,
tyrannus extollitur, et est sine curis,
sed ejus interitus venit instar furis.
Nolo tibi denique nimium blandiri
neque meo domino blandiens mentiri,
nemo potest adeo mundus inveniri,
ut sit sine macula mens et actus viri.
Ille sanctus inclitus gemma sacerdotum,
6,3 am rand: propinaculum, was ich nicht fasse, auch wenn man propinnaculum ändert; es hat aber
mit dem texte nichts zu schaffen. ^ f : CjttL ßL
11,1 siege in den jahren 1158. 1162. 1166. 1167 erfochten.
l4, l er meint den h. Martinus, vgl. str. 19.