Full text: Gedichte des Mittelalters auf König Friedrich I., den Staufer und aus seiner so wie der nächstfolgenden Zeit

Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. Dr 196 
61 
23 
24 
25 
Afflixit injuriis populum et clerum, 
sed de tot injuriis diversarum rerum 
ego non conquerer(er), ut jam loquar verum, 
nisi mihi carius venderetur merum. 
Ut tyrannis comitis exponatur ipsi, 
tales versus facio quales nunquam scripsi, 
omne ve quod legitur in apocalipsi 
ferat, nisi liberet vites ab eclipsi. 
Interim me dominus iuxta psalmum David 
regit, et in pascue claustro collocavit; 
hic michi, non aliis, vinum habundavit, 
abbas bonus pastor est, et me bene pavit. 
10 
15 
20 
vi. 
Archipoeta. 
En habeo versus, te precipiente, reversus, 
sit (tibi) frons leta versus recitante poeta. 
laudibus eternum nullus negat esse Salernum, 
illuc pro morbis totus circumfluit orbis. 
nec debet sperni, fateor, doctrina Salerni, 
quamvis exosa michi sit gens illa dolosa; 
quid sim passus ibi nequit ex toto modo scribi. 
Jam febre vexatus nimioque dolore gravatus 
hic infirmabar, quod vivere posse negabar, 
et michi dicebant medici, qui signa videbant: 
'ecce, poeta, peris, non vives, sed morieris!’ 
sed febrem tandem medicina fugavit eandem, 
nostri languoris testis tibi sit color oris, 
in vultu pallor apparet adhuc, nisi fallor, 
dum sapiens fieri cupio medicus que videri 
insipiens factus sum mendicare coactus. 
nunc mendicorum socius sum, non medicorum, 
nudus et incultus cunctis appareo stultus, 
pro vili panno sum vilis parque tyranno, 
nec me nudavit ludus neque fur spoliavit, 
pro solo victu sic sum spoliatus amictu, 
25, 2 cod. reget.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.