© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 26 — 6 — quartum, decimum septimum, vigesimum tertium, nondum inveni, eosque donec aliud docear, nunc primum a me prolatos existimabo. E quibus omnibus arbi ­ tror abunde patere, tantum abesse ut latina opinioni, quam de aetate interpreta ­ tionis tlieotiscae concepi, refragetur, ut omnes istas cantiones seculo sexto vel septimo in ecclesia jam obtinuisse affirmare non dubitem. Interpretationem non esse versibus factam sed plane pedestrem et liumi ser ­ pentem unusquisque primo obtutu vel sine monitore videt, nec puto induci posse ut metricam credant nisi quibus aut linguae vetustioris metrica ratio parum sit comperta, aut poesin nostram citra omnem veri speciem impensius ditare in men ­ tem veniat *). Atqui lingua patria in eis tantum utebatur illo tempore ecclesia germanica, quae omnium intelligentiae accommodari conveniebat, velut in formulis lidei et confessionum vel in liomiliis **), non sane in ceteris officiis atque ritibus cultus divini quasi secretioribus sanctioribusque, qui a solis ecclesiae ministris, nullo homine laico interposito, peragebantur. Igitur tam a cantu sacro quam ab officio missae et recitatione partium sacrae scripturae lingua vulgaris arcebatur, quod nisi ita fuisset, nec nobis profecto deessent libri, quibus illa monumenta saepius scripta et repetita continerentur. Hoc tamen ita intelligi velim, ut videar negare librorum sacrorum vel ritualium interpretationes ad usum profanum factas plane aut nullas fuisse aut interdictas. Omni enim aevo fuere, qui et sentirent vulgum indoctum indigere eo nutrimento et ipso labore ad pietatem moverentur. Ceterum diversitatem temporum observare licet. Primis enim quae conversionem gentis nostrae ad fidem christianam secuta sunt seculis in usu fuisse existimo, ut integram scripturam sacram in linguam propriam de verbo transferrent 5 quod ita apud Gothos fuisse immortale sed mutilum Ulpliilae testatur opus. Nam qui Esdram epistolasque Paulinas gotliice reddidit, illum et reliquos utriusque foederis libros verisimillimum est vertisse 5 ac nolim id disciplinae rituique Arianorum vix nobis satis cognitis tribuere, cum et apud gentes orthodoxas, certe aliquot seculis post, complures libri sacrae scripturae ad literam expressi inveniantur. Taceo heptateu ­ chum psalmosque et quatuor evangelia in Anglosaxonum dialectum translata, quae adhuc exstant. Tlieotisce redditi tantum psalmi supersunt et cantica canticorum; fragmentum tamen egregium a Pezio detectum certo nobis indicio est, quatuor etiam evangelia, praeter harmoniae Tatiani versionem, tlieotisca fuisse facta, quae cum ingenti jactura linguae nostrae perierunt ***). Sensim enim nescio ecclesia *) in libro qui inscribitur Idunna und Hermode, eine altertlmmszeitnng Vratisl. 1812. num. 28. p. 109. 110 o perplexam inconditamque versionem hymni quinti Graeterus serio introduxit sub titulo frenkisgaz morganlioth; quod carmen a nemine unquam cantum fuisse certum est. **) huc pertinent complures loci conciliorum et synodorum collecti ab Eckharto in praefatione ad cateche- sin theotiscam p. 2 -7. nuperque a Wackernagelio Wessobr. gebet p. 26-28. ***) operae pretium facere mihi videor, si fragmentum illud editum in veterum monumentorum quaternione Eckharti, Lipsiae 1720. p. 42. 43. hic inseram, restitutis illis quae vel a Pezio male lecta vel ab edi ­ tore depravata sunt: Matth. XII, 40. So selb auh so Ionas uuas in uuales uuambu